- CHIROTHECA
- CHIROTHECAa Regibus olim in urbem quam obsidebant, proiecta signum erat, obsidionem se non soluturos, donec urbe potirentur. Ad quem ritum referri potest ille Arabum mos, apud quos calcei detracti in aliquem coniectio servatae servandaeque fidei signum pignusque certissimum est. Unde Rahus Benxamutius, vir inter Arabum Duces insignis, uxorem a Lusitanis captam vindicaturus, calceum fibi detraxit atque in eam iecit simulque equites siios, quos ad 70. raptim collegerat, animose cohortatus, tautô impetu in Lusitanos irruit, ut his partim caesis, partim dissipatis uxorem salvam receperit, apud Iust. Lipsium, Momt et Exempl. Polit. 1. c. 17. Alias Chirothecae dertactio, inter ignominiae militaris fuit species: uti apud Anglos veteres observavit Valsingamus in Eduardo II. Andreas hercle, transfuga Anglus, antequam suspenderetur, degradatus est, securi amputatis ei ad talos calcaribus, mox discinctus baltheô militart et ablatis calceis et Chirothecis: mox tractus et suspensus, etc. Conradinus vero, ultimus Sueviae Dux, mox decollandus Neapoli, in pegmate ferali, Chirothecam, in hereditatis indicium, Henrico Truchsessio porrexit, Aragoniae vel Castellae Regi, (variant enim, qui referunt) afferendam, cuius in rei memoriam leones Suevicos, insignis locô, Dapiferorum seu Truchsessiorum familia obtinuit, A. C. 1268. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatrô Nobilit. Europ. tom. II. Hinc Chirothecae traditione investire, nota Feudistis locutio, de qua multacongessit Car. du Fresne in Glossar. Indidem Chirothecae seu Wanti, pars pretii est investiturae, quae non tam domino, quam eius Ministeriali competit, Maiori scil. vel Villico, apud eosdem. Chirothecam porrrigere autem dicebatur, qui eâ humi proiectâ ad duellum aliquem provocabat, quo a crimine, cuius arceslebatur, sese purgaret, cuius rei illustre exemplum Matthaeus Parisius exhibet ad A. C. 1245. Vide quoque infra voce Vadium. Porro Chirothecae purpureae, margaritislapillisque exornatae, Imperatoriae dignitatis inter symbola, recen sentur, apud Pachymerem, Histor. l. 7. c. 12. Nec omittendae Chirothecae Episcoporum, Ecclesia Romana quibus ii in sacris Liturgiis ac ceremoniis utuntur; quarumque usins Abbatibus quoque a Pontifice interdum indulgetur. Meminit earum Leo Ostiens. l. 2. Chron. Casin. c. 82. ubi Abbati Casinensi id privilegii concessum refert, A. C. 1049. et Baronius in Annal. Inconsutiles eas esie debere, reperies apud Macrum in Hierolex. ubi addit, in maioris hebdomadae die Veneris, ut et in Missis pro defunctis, Episcopis illis uti non licere, ex Ceremoniali Episc. l. 2. c. 29. Plura de Chirothecis Episcoporum, apud Honorium Augustodun. l. 1. c. 25. et Durandum Ration. l. 3. c. 12. Olim vero ignotum Chirothecarum fuisse usum, docet Casaubon. in Athen. l. 12. c. 2. Iudices quoque Regios, dum pro tribunali sedebant, recentiori aevô, Chirothecas habere vetitos fuisse, legimus in Speculo Saxon. l. 3. art. 69. In quo etiam, l. 3. art. 45. §. 10. duae lineae Chirothecae cum furcula seu tridente, quô fimus tollitur, emenda est dedititiorum, etc. De Chirothecis rubeis, quibus tres nummuli impositi, in Nuptiali sacro, alicubi adhibiris, dicemus infra, ubi de Nuptiali annulo; de Chirothecis ferreis, inter vulgaris purgationis species, vide itidem infra, ubi de Ferro candente. Adde quae paucis tangemus, in Lanei pentadactyli, et voce Muffida.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.